- MARTIANUS
- I.MARTIANUSRoman. Imperator successit Theodosio Iuniori, favente Arcadii filiâ Pulcheriâ, qui licet humili locô natus, et senex esset, tamen rebus gestis, et arte militari clarus, per annos fere 7. imperium Orientis tranquilissime gubernavit. dicere solitus erat, Dum pax constare possit, non sumenda arma.Vide quoque Marcianus, quod melius.II.MARTIANUSfil. Anthemii Imperatoris Zenoni imperium erepturus frustra fuit. Item Dux exercitus Iustini Iunioris Imperatoris, quem cum munere suô Imperator sine ratione privâsset, hôc auditô milites irritati Nisibis obsidionem deseruerunt: Persaeque occasionem istam arripientes, in Syriam effusi rapuerunt Syriam. Heracleam, Apameam que, hancque postremam funditus deleverunt. Item Dux militum, qui Balistae, Praetorio Praefecti sub Valeriano, ope, ad Imperium evectus, postquam duos suos filios in consortium dignitatis adscivisset, iamiam in Italiam transiturus, in Illyrico victus est. Vide Treb. Pollionem de 30. tyrannis. c. 12. Item Episcopus Arelatensis, qui saeculô 3. Novatianorum sectam in Gallias in troduxit, paenitentibus ex Ecclesia eiectis, et separatione â fratribus, qui illos receperant, factâ. Unde cypriano occasio data, scribendi ad Stephanum Episcopum Romanum, quo nascens iis locis haeresis in herba suffocaretur. Oeconomus tandem Ecclesiae Constantinopolitanae saeculô 5. pietatis elogiô celebris.III.MARTIANUSvide Icelus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.